postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
quae res mihi non mediocrem consolationem
attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi
dolorem minuere possit.
ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere. post me
erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? visne' tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?' crede mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.
nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat
ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac non
ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam
quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. vale.